Usator:Jondel/agenda/cancer

thumb|200px|Carcinoma planoepitheliale keratodes laryngis

Cancer (canceris; pl. canceres) [1] est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymalis (sarcoma).

Magna cancerum pars metastases gignit; id est novum tumorem (qui Latine etiam filiam dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est quisque tumor peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossis, cancer colorectalis in iecure, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.

Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus canceris, quae augent et organa ad vivendum necessaria nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumorkachexia vel sepsis.

Cancer non est morbus aetatis modernae. Etiam animalia floraque a cancere infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurium cancere affecta inventa sunt. Nomen cancer secundum Galenum electum est, cum forma tumorum fuisset similis cancere.

Disciplina medicinae studii, diagnosis, therapiae et praeventationis appellatur oncologia.

Aetiologia

modificar

Origo canceris non semper nota est, sed probabilitas canceris cum aetate crescit; fontes primae sunt etiam fistulas nicotianas fumare, modus vivendi resque nocentes, dispositio in familia et infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1) et nonnulli parasiti).

Multae species canceris sunt, e.g: melanoma malignus, cancer prostatae. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest, e.g., crebritas canceris in Germania anno 2002:

thumb|right|Carcinoma pulmonis

vires feminae Summa
Membrum affectum diagnosticati mortui diagnosticati mortui diagnosticati mortui
Omnia 218 250 109 631 206 000 99 945 424 250 209 576
Pulmones 32 550 28 742 12 450 10 390 45 000 39 132
Intestinus 35 600 14 014 35 800 14  854 71 400 28 868
Mammellae ? ? 55 150 17 780 55 150 17 780
Pancreas 6050 6103 6600 6716 12 650 12 819
Stomachus 11 200 6612 8250 5776 19 450 12 388
Prostata 48 650 11 422 48 650 11 422
Sanguis: Leucemia 5500 3508 4750 3369 10 250 6877
Renes 10 300 3819 6400 2560 16 700 6379
Ovarium 9950 5910 9950 5910
Vesica 18 850 3432 7100 2019 25  950 5451
Nodi lymphatici : Non-Hodgkin-Lymphoma 5850 2708 6250 2713 12 100 5421
Os et Pharynx 7800 3713 2600 986 11 400 4699
Oesophagus 3700 3476 1050 1047 4750 4523
Uterus 11 350 2678 11 350 2678
Cutis:Melanoma Malignus 6000 1137 7700 1073 13 700 2210
Cervix uteri 6500 1763 6500 1763
Larynx 2800 1382 450 201 3250 1583
Glandula thyroidea 1300 250 2800 525 4100 775
Sanguis: Morbus Hodgkin 900 162 850 169 1750 331
Testes 4350 193 4350 193

Canceris modi

modificar

thumb|Epithelioma basocellulare est tumor semimalignus Cancer malignus differt a cancere benigno. Cellulae tumoris maligni textum propinquum infiltrant et destruunt formantque per vasa sanguinea vel vasa lymphatica metastases.

Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum pro tumore semimaligno est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum infiltrans destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.

Carcinoma secundum TNM-Classificationem discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphatici affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.

Therapia

modificar

Cancer, qui ad tempus cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.

Praecipui modi cancerem curandi sunt chirurgia, id est tumorem et nodi lymphatici propinqui removere, chemiotherapia, id est medicamentorum gratia et radiotherapia cum cellulae aegrae radiatione necatae sunt. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.

Bibliographia

modificar

Nexus externus

modificar

Patrono:Communia Patrono:Communia

  1. Patrono:Castiglioni cancro malattia: CELS. e a.* , CAT. 157, 3; cancer, n. in SCRIB. 206.

Patrono:Cautio